VERSIONI DI LATINO

Cicerone - Testi in latino - Lettere

Sconforto di Cicerone rientrato dall'esilio

Brundisium veni Kalendis Maiis. Eodem die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post tertium diem alias litteras mihi attulerunt. Quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, hoc mihi valde gratum est magnoque solacio. Quod me ad vitam revocas, id quidem fraterno animo facis, sed nihil prodest: odi enim celebritatem urbis et fori, fugio homines, lucem aspicere vix possum. Nolo nunc enumerare miserias omnes, in quas ob summam iniuriam hominum perditorum incidi. Hoc tamen scito: me praesertim angi et dolere quod atiam scelere invidorum, quos amicos ego putaveram, in tanta calamitate verser. Adde quod in maximis meis doloribus excruciant me et valetudo Tulliolae nostrae et sollicitudines Terentia, amantissimae uxoris, quas beatissimas semper esse volui. Hoc quidem adfirmo: neminem umquam tot miseriis esse affectum, nemini mortem magis optandam fuisse. Nulla est igitur causa, qua in vita tam miserabili atque infelici manere cupiam, nisi quod eam spem nondum amisi recuperandae salutis, quae me proficiscentem persequebatur. Vale referenda sunt omnia.