VERSIONI DI LATINO

Frontino - Testi in latino


Due abili stratagemmi

Lucius Aemilius Paulus consul, bello Etrusco, cum apud oppidum Vetuloniam demisurus esset in aciem exercitum, contemplatus procul avium multitudinem citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illic insidiarum latere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. Praemissis igitur exploratoribus, comperit decem milia Gallorum Boiorum ibi ad excipiendum Romanorum agmen imminere. Quamobbrem alio quam exspectabatur latere misit legiones et sic hostes circumfudit. Caius Duellius consul in portu Syracusarum, in quem temere intraverat, clasus obiecta catena, universos in puppes retulit milites atque ita resupina navigia magna remigantium vi concitavit: sic, levatis proris, super catenam processerunt. Qua superata, milites et nautae, rursus progressi, proras presserunt et eorum pondus navibus decursum super catenam dedit.