Tacito - Testo latino - Annales
9, 3
At apud prudentis vita eius varie extollebatur
arguebaturve. Hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in
qua nullus tunc legibus locus, ad arma civilia actum quae neque parari
possent neque haberi per bonas artis.