VERSIONI DI LATINO

Tito Livio - Testi in latino


Tragica traversata di una palude

Hannibal, cum aliud haberet iter, commodius sed longious, breviorem viam tamen per paludem petit, quam fluvius Arnus per eos dies magis solito inundaverat. Primi, per altas fluvii ac profundas voragines incedentes, hausti pene limo immergentesque se, tamen signa ducum sequebantur. Galli neque sustinere se neque, prolapsi, assurgere ex voraginibus poterant, alii fessa aegre trahentes membra, alii, ubi semel, victis animis taedio, procubuissent, inter iumenta, et ipsa iacentia, passim morientes. Maxime cunctos vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae. Cum, omnia obtinentibus aquis, nihil in sicco, ubi fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis, insuper incumbebant. Hannibal, iam prius aeger oculo, elephanto vehebatur quo altius ab aqua exstaret. Vigiliis tanedm et nocturno humore palustrique coelo gravantibus caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.